Principia (latin)

Comitatus pro Libertatibus

Comitatus pro Libertatibus credunt virtutibus culturae liberalis quas volunt effundere in civilem societatem. Ipsi foederati consociationum liberarum politicae ac culturae omnes homines qui testes volunt adhuc cupere pulcherrimam imaginem Libertatis in rei publicae generis administratione.

Comitatus abominantur omnia genera unius imperii ac dissipationis divitum rei publicae ad libitum, sed propugnant pro civium omnibus Libertatibus!

Comitatus pro Libertatibus contra sunt statum absolute ac centrum cupide unius imperii rei publicae, scribarum auctoritatem politicam et moras collegiorum. Pro mercatus Libertate propugnant atque novis fundamentis corporis legum rei publicae, alternis vicibus populare civitate, doctrina litterarum et artium libera a politicis comitibus. Possessores principiorum quae animos moverunt ad quassandum ruinam Muri Berolini in anno Domini 1989 atque ipsi comitatus discrepant ab antiquis ac novis imperiis unius generis civitatis.

Comitatum Praesidentem, supra numeros 150, intelligentes eligunt atque poetae, scriptores, diurnarii, artifices et redemptores, conductores operis, sponsores de culta et honesta doctrina politica ac moribus comitatuum pro Libertate.

Comitatus Praesidens lineas agnoscit communis itineris.

Comitatus territorii res creant singulares ad solvendum problema partis unicae societatis quod sunt ipsi concretiones voluntariae, statutis suis legibus utentes ac muneribus, quod inter eos coniuncti ad efficiendum principia motus.

Infinitam libertatem, excepto obsequio debito ad consequendum res communes supra dictas, territoriales habent. Hoc est nobis vera civitas foederata, inductis principiis Libertatis.

Comitatus res agunt ad incitamenta variis modis novae cultae doctrinae politicae per occursus, controversias, significationes, mutuas sponsiones, condiciones, libellos, mentis positiones publicae, tum soli ipsi tum cum aliis comitatibus.

Ad creandum novum comitatum necesse sunt 9 socii, qui eligunt inter eos praesidentem ac vocilatorem.

Civis sua sponte sequi potest comitatum iam pridem conditum vel ipse creare novum comitatum. Alio modo sequi potest comitatum sine impigra parte tametsi auxiliis ac stipibus.

Omnes industriae inter comitatus sponte sunt. Socii voluntariam operam dant in societate civium trans politicam suarum professionum.

Semel in anno Comitatus Praesidens et Comitatus territoriales omnes conveniunt ad consessum Totius Concilii in quod deliberant de maximis argumentis vitae politicae et culturalis.

(Latine versio a Eugenio Leopardi)